

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 1: Versus 10
Vidit apertos coelos,etc.[BEDA.]Mysterium Trinitatis in baptismo demonstratur: Filius baptizatur, Spiritus est in columba, Pater in voce sonat. Aperiuntur coeli, etc., usque ad apud nos manebit et in nobis erit juxta mensuram fidei Spiritus. De Christo autem dicitur:Plenum gratiae et veritatis[Joan. 1.].Manentem in ipso.Manet in eo Spiritus, non ex quo baptizatus, sed ex quo conceptus. Quod autem in baptismo descendit, significat nobis gratiam spiritualem in baptismo dari, quibus in remissionem peccatorum ex aqua et Spiritu regeneratis solet amplior Spiritus gratia per impositionem manus episcopi coelitus dari.